Dolor, granum vitae … Johannes Teresi

Nulla vis maior est, quam poësis, quae monstrare nititur hominem esse viatorem, cuius visus nec minore vi adficitur veritatis fulgore.

Namque nullum iter aliud, quam nisi poësis, quae cernat res formosas notas necnon, manifestatur divitius fundiusque, cum aestimatur nisus adeuns ad conscientiae imum.

Namque nihil obstat, quin itinerarium humanae vitae fiat inter loca quaedam eiusdem: modo concreta fictaque, modo visibilia invisibiliaque.

Scientia etenim et veritas non decedi possunt equidem de natura poëtica, quae includit in primis sensus et significationem rerum formosarum, etiamsi transcendentes. Sin autem significatio neque mutatur essentiae formositatis, tamen modus e contrario exprimendi certissime mutatur, adeo ut, per poësin, scilicet per formositatem, dici possit immutabilia per mutabilia, quae mutari, tracta perenni motu, non desinunt.

Formae nempe tum mutantur, quotienscunque vestimenta quasi dimittunt, non vero cum sensus quidem interior abit, qui nunquam contra mutatur, adeo ut idem inquiratur non magis per mutantia, quam potius per instantia, quibus inest veritas, quae est ιδεα, nec quidem αισθεσις.

Sensuum  affectionibus fallimur semper quum veritatem fatemur esse non statuariam, alteram fingendo altera, scilicet utraque commutando utramque (forma pro essentia et invicem) ex altera parte non separetur a re universa quacum commiscetur, et ex altera ex eadem commixtione modi vivendi sequantur “repraesentationis” proprii humanae vitae, cuius scaturigo in alieno fonte fingatur, quamobrem vivificatio eius nec in se cessat nec praeter se, quando exterius videlicet non interiori praestat, quoniam, si, ut dicamus, exterius forte omnia exhauriret, interius non minore vi, immo fortiore, superesset, quoque rerum verumtamem universorum limite infracto. Nonnisi in interiore homine quod postulari potest, ad intus, non ad extra ducitur.

Auctor Johannes TERESI

                                                                                 Praefatio

 

Mediis instrumentisque variis, multiplicibus, cahoticis, sine ratione nec determinatione moventibus, nisi motu suo fere plerumque insanissimo, hodie iam captis et submersis, licet a nobis ipsis nos petere quo sensu, qua significatione, quo fine, Poësis persequatur, insequatur et inquiratur, si mens artificialis, ad quam homo reductus est, et non potius conscientia, quae in oblivionem iactata est, praevaleat, una cum condicionibus spatio-temporalibus vacuis degradatione mentis artificialis factis. Sed eodem tempore licet a nobis nos petere et non a similibus nostris, abysso submersis tenebrarum, quid sit mens, quid sit conscientia. Mens est processus mecanicus, conscientia perceptio immediata, non mediata; conscientia percipit quod habet in se, mens appercipit quod non habet in se et consequenter “metitur”, utitur “mensura sua” frigida et plana ad quamque rem tractandam. (1)

Conscientia est locus ubi res universae continentur, mens medius per quem res significantur.

Non fortuito casu dicimus conscientiam esse locum, quia nihil est in homine quod prius non pertineat ad rem universam, adeo ut de ea liceat dicere eadem de speculo repercutiente vel de cymbalo resonante. Conscienta,  “in quantum” Anima mundi, manet separata hodie a conscientia, si superest, singulari, quia, secundum experentiam, reducta est ad modum sensibilem vel materialem videndi et cognoscendi.

Neque apud ullam aliam scientiam, etsi psychologicam hodie putatam acquisitam, inveniri potest verus fons eius, i.e. Conscientiae, nisi apud Methaphysicam, quae Ipseitatem tractat. Neque per sensionem, cui cognitione res singula adaequatur, capi potest quod a mente et a sensibus manet alienum. Neque per intellectionem, qua verba, ideae et res contiguntur, illa, quae est fundamentum, potest attingi. Ipseitas etenim est Identitas, quia signa et semitae sui distribuuntur, sparguntur, pinguntur per spatia temporaque, sine intermissione. Cum Ipse sit Idem, per quod nulla coincidentia exstat inter Realitatem et singularitatem nisi “in quantum” signum huius ad illam, non est particula minima quae non exprimat et ferat  Identitatis signum. Quod capitur et colligitur per intuitionem nam intuitio est,“ intus aspicere”, “intus ire”. Non mens nec sensus possunt ad intus se vertere, sed ad extra manere, quatenus modus cognoscendi se movet et se agit. Sed magis quam res, quae tamen est signum et semita, conscientia singularis potest attingere aliquo modo Conscientiam et eam communicare per symbola, analogias, figuras, imagines, archetypa, et alia eiusdem generis. In hoc casu perceptio, vel potius intuitio, determinat scientiam Methaphysicam, quia scire per signa non minus tanti aestimatur quam quantum putatur scientia rerum per verba et ideas (cognitio per rationem aut per intuitionem).

Immo magis et magis. Quia Methaphysica est qua prius non datur: quomodo loqui de quo, quod percipitur ictu repentino, quomodo id communicare captum, quomodo id incidere in memoriam traditum? Et dum ratio discursiva vel explicativa aperit et explanat vias procedurales et schematicas, ad quam semper pertinet adaequatio rei et intellectus, intuitio carpit illico et colligit et ponit immediate. Sed iam patet intuitionem non pertinere ad rationalistam methodum, cum sit determinatio vel specificatio generis omnino alterius. Si homo quidam esset tota species cuius proprius est, omnis res esset reificatio: nonne ad hoc gradum hodie pervenimus? Sed homo non est tantum species nec genus: essentia est, ergo conscientia, qua trans et ultra quemque gradum ponitur et progreditur et qua conscientiam percipit immediate. Nunc Poeta vel Mysticus sub hoc aspectu considerandus sit. Nam uterque per imaginem carpit quod speciem transcendit, et non aptam ad eam sumendam.

Quia species, etsi generalis, semper cernitur et cingitur finibus suis, per quos definitio sua datur. Nam species “formale rei” est, non essentia prior et posterior, quia species per determinationem fit, quando, e contrario, essentia per Identitatem universalis fit, quod vere universalis est. Et universale, per quod Identitas fit quique singulus, quaeque singularis, Poeta per signa, non per verba neque per discrimina mentis, carpit et colligit et tradit ad similes suos ignaros. Et ignari plerumque omnes sumus qui ignoramus, “an non ad errandum etiam in evidentissimis facti simus” (Leibniz),

cum prorsus minima, reducta ad res inscienter gerendas, saepe ignoscamus. Evenit ut, dum poëta Germanus, cui nomen fuit Hölderlin, errat, cognitione rerum perdita, sed intellectione vera servata, ante aliquam statuam in horto instet: quid percepit statuam aspiciens?  Si  solum aspexisset, stetisset; at non aspexit, perspexit et ergo   instetit, percipiens quod erat non solum in imagine  sed etiam ultra. Vidit Ideam et eam platonice contemplatus est. Omnia vitae flatu constitui hoc exemplum demonstrat, et Poëta vel Mysticus capax hoc percipiendi est. Unicus praeter multitudinem, quae manet caeca et surda.

Non audax, sed naturalis et promptus, natura sua. Ut cymbalum, vel speculum, symbola vivit in se, non interpretat, non exarat, nec fundamentum rerum quaerit.

Ceterum scitur mortem esse rerum destructionem, non nihilificationem. Propter hoc Poëta dicit: “Non omnis moriar”.

Quia nihil in se habet quod non pertineat ad Animam mundi, vel potius ad Intellectum Agentem. Egoitas, principium individuationis, indicium gregis maximae ignorantiae, non est res in se; vel potius est vis pro vita mundana. Si vita mundana delabitur, nihil aliud superest, nisi intellectus, qui non est proprius humanae structurae. Nam Intellectus specularis est, et distinctio eius participem facit intellectionem apud homines, quae tamen non est cogitatio et quae, etsi generis generalis, semper characterem separatum, non applicatum, habet apud homines. Quid enim est cogitatio? Processus  inter mentem et exterioritatem, per quem fiunt exaratio, selectio, receptio. Contra intellectio nihil aliud est nisi modus aspiciendi, non modum obyectum suum formandi et discriminandi. Hic modus exstat quoad individualitatem, non universalitatem.

Propter hoc ubi est egoitas non est intellectio. Domine, da nobis ut, gratia tua, superemus egoitatem!

Sed perpauci comprehendunt hoc …

  • – Vide Thomam, apud Summam, I a, q “LXXIX” “Intelligere enim est simpliciter veritatem intelligibilem apprehendere. Ratiocinari autem est procedere de uno intellecto ad aliud …”     Joachimus Grupposo

Aureum Neptuni regnum, Akagras

 

Celer de colle, et  elatus mare advolat Phoenix.

Se antiquissimae voces cogunt  in chorum.

Se de altis columnis mittunt sonitui mixtae venti.

Sonantes per anfractus Daedalus currit,

arenosos per tumulos vestimenti pinnas perdit.

Citharae sonu comitatur, dulcissimo cantuque;

dum candidae nubes in aquas salsas solvuntur,

pervolitat, eas frangens, sole moriente.

Lumina perennia, iaculantia ex undis, in saxa

irrepunt, veterumque viridem olivarum in comam.

Stellae a diis pinguntur, Fati itineraque.

Subita musica templis extollitur,

in hominem singulares metus infundit,

 in artem spiritum mirabilem insufflat.

Se tandem in columnis abdit Daedalus,

divinam Junonis mayestatem admiratur

Herculisque magnitudinem, eius feritatem.

Radiis solis Icari vestigia Fatum solvit,

totam auream per arenam ea fundit.

Ut in cuna agili, ita somnia moventur

divinum per spatium voces Naturae feracis fatentur.

Paulo post cessat pluvia,

roscidum in caelum occurrit sol,

velut pons, venustate structus perenni, apparet Iris,

se terram inter caelumque ponit, se terret.

Iuppiter, ex alta Olympica sede,

nautarum audit preces,

eorum se palmae ad illum vertentes.

Omnia in natura placantur, tempestas sponte sedatur,

iussum Castori Pollucique statim datur:

“Agite! – clamat – nautas mari ex imo eripite!

Naves sursum iam submersuras eicite!

Illico ventus concidit, malacia feliciter advenit.

Hic, illuc, sacra inter templa nubes solvuntur

 frugiferos intra ramos non minus diluuntur.

 

 Astrum sui conscium

 

Astrum, quod magis resplendes,

e longinquo venis,

velut aurum luces in obscuritate.

Luminosae distantiae leves fiunt imagines,

invicem pulsante vita praeditae.

Parvulum ut granum

in infinitatem te proicis.

Paludamentum ornat caeruleum

stellarum pulvis,

variis sortem cuique coloribus pingit.

Astrum, in trama caerulea tu cubas,

res obtutum inicis humanas,

quas interrogans adspicis;

pro bono iura promovere vis,

haud sine simplicitate.

“In universa re – dicis – sola sumus

sparsaque, brevitatis angore capta!”

At nullum nomen tibi est,

an exstes adhuc nescio.

En! Mirabile visu!

Mediis innumeris ines corporibus,

totum nudum, proh dolor,

fugaci temporis fragmento voraturum.

 

 Creationis vertices,

Marettimi et Mothiae insulae

 

Summo in montis iugo

naturae cantus silentio instat

et anfractibus,

dum solus ventus eum comitatur

una cum undarum strepitu, gaviarum volatu.

O insulam mirificam,

aurora pictam, occasu sopitam,

in imum mersam limpidarum aquarum,

flavos in radios,

vento furenti motam,

ab vitae agitatione alienam!

O infinitam colorum pulchritudinem!

Aeterno donum factum ab Operario

subtile circumdante limine,

aethereo, numquam proximo,

saeculorum cursum,

historia repletum,

quem nihil mutare potest

in pacis instante et unici amoris.

 Blandita calido vento, in limpidas lacus aquas

te contemplaris, pulchra et sola,

dum vesperae igneo colore se ipsis succedunt.

Praeterita tua in somnium revocas, Mothia!

Abietibus cincta,

agaves tuas acutas porrigis,

odores salubres,

fructus sapidos,

vitae praeteritae reliquua

nymphae sublimis.

Quieta, ianuas tuas aperis,

volatibus volubilibus,

errantibus,

velis,

animi motibus.

In cothone memorias servas,

alabastrite induta

in mare salsum te mergis

ubi bella furentia

muros tuos diruerunt.

Dulces undae

ripas tuas, vias tuas lambunt;

serena, libertatem aspicis

levibus alis albis ornatam;

nubibus cincta,

obtutus gustas

et aurea oscula suavi odore involuta

salis herbarumque.

Johannes TERESI

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google photo

Stai commentando usando il tuo account Google. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...