Inquisitio in Didonis animum – Quomodo Didonis animus figurationes varias e tempore sumens et ipsius vita in configurationes psycho-temporales vertere possit, si a principio noetico suo separetur, neoplatonico modo dicemus. Scriptum Johannis Teresi in Vox Latina Fasc. 208 2017 – Studiorum Universitatis Saràvicae comparati

 

 

Risultati immagini per Didone immagini in jpg

La leggenda di Didone – Parco archeologico – Tunisia –

Ricerca immagini tramite google

 

Cum  bene Latinitas res litterarias consideramus, si Vergilius tum poëtarum princeps, Cicero tunc orationi solutae antistes existimandus est. Nam Vergilius modum poëticum recondit et posteris eum tradit. Quamvis e praecursoribus (Ennio, Lucretio, Catullo) pendet prout aliquibus eorum imaginibus verbisque adstringitur, tamen extra semitas eorum se mox collocat et eis repente exsurgit: non patitur, immo apprehendit sed renovat. Si Lucretius usus lexicorum peritus ostenditur, non minus peritus structurae formalis Vergilius ostentatur. Apud eos nullum schema praeconstitutum adnotatur. Lucretius explanat et significat, Vergilius motus latis verbis creat. Si Lucretio satis est uno versu conceptum exprimere, Vergilium, etsi ratio verborum perfecta in unico versu includitur, nihil impedit quominus eadem ratio, quamquam iam perfecta, magis explicetur versibus subsequentibus. Ita modum suum, id est artis poëticae, instituit. Dicendum est non tam constructionem ut exitum, qui e contra ad finem demonstrativum ad Lucretium pertinent, quam collocationem  uniusque verbi in structura verborum Vergilii propriam esse. Ita Vergilius se verum ordo verborum peritissimum monstrat. Si tamen in Lucretio soliditas consistit in exitu, qui oritur ex contexto constituto, apud Vergilium ratio numquam finalis est sed quotienscumque in quoque verbo (seu lexicali seu adyectivali seu adverbiali seu verbali) ponitur, adeo ut fluiditas, ut motus perennis, transeat sine intermissione de altera ad alteram partem et ita porro. Sed motus non est solum stylisticus, id est formalis, sed etiam psychicus: “ἡ δ’ ảνάμνησις ẚπ’ ἐκείνης ἐπì ἐν τοις αἰσθητηρίοις κινήσεις ἠ μονάς “(Aristot. De anima, Liber I°, cap. IV).

Anima est igitur depositum imaginum et perceptionum, quae, cum tangant facultates sensoriales, suscitant recordationes vel inclinationes dolentes ad praeteritum revocandum. Si Odysseus, sub hoc aspectu, est remomorans, rememoratio sua incitatio vera est ad reditum concretum; si contra Aeneas in memoriam revocat patriam suam, non est recordatio agens, quia in altero loco finitur et consumitur (Ilio deleto, Latium nova patria fit; Ilio deleto, vetus patria, Itaca, manet et allicit heroem fugacem et inquietum).

Aeneas Vergilianus movetur solum phantasia, sicut sonum, secundum Aristotelem, phantasia comitatur:

“ ἀλλà δεῖ ἔμψυχόν τε εἶναι τὸ τύπτον καì μετà φαντασίας τινάς …” (De anima, Liber II, cap. VIII).

Si recordatio est phantasia sensatione mota  (φαντασία  κίνησείς  τις  δοκεῖ  εἷναι  και οὐκ  ἄνευ  αἰσθήσεος  (ibid, Liber III, cap. III), et si animus est imaginum plenus (ψυχή τόπος εἰδῶν), cum Dido revocat in memoriam Aeneae gladium, non revocat eum ut conceptum mentis, sed potius ut imaginem cordis, id est obiectum sensibus “illo momento” perceptum et receptum et consequenter semper aptum phantasia ad revocandum quoque momento, scilicet ad se re-vocandum, ut capax sit se convocandi ante subiectum re memorantem. Ita re-cordatio non est conceptum, definitio quae potest declinari in sillogismo et ordini logico potest subici; re-cordatio est nisi cor quod dividitur, et, divisum in se, repetit imaginem sui ante se, sine mediatione logica, imaginum evocatione solum ductum. Sicut, bene dicit Aristoteles in De Anima, ψυχή est motus et sensatio; ut motus, movetur ad intra et ad extra, cum ductum sit sensibus qui res recipiunt ab extra et in organo phantastico imprimunt. Adeo ut satis est ut, sensibus rebus externis excitatis, phantasia moveatur et in ea determinetur consonantia inter rem externam et internam (sicut evenit apud Marcellum Proust). Non intellectu, sed affectu homines plerumque moventur, dicit Spinoza in Tractatu Politico, et “ἡ δὲ καρδία  κινεῖται … ἀλλà  κατὰ τὴν  ἐπιθυμίαν  πράττει”, dicit Aristoteles in De Anima: ex eo consequitur, ut. Dido, permanens: “ ἐν τοῖς  μνημονικοῖς”, repraesentet animam appetentem vel appettitivam, quae saepe animum intellectivum devincit. Quia non intellectus impassibilis homines movet, sed contra intellectus passivus, tangibilis, reformandus, semper re-structurandus, semper sub jugo animae appettitivae.

Dido est intellectus passivus, qui, una cum sensatione, movet et trahit humanum genus, quod, idola mentis sequitur, non εῖδη νοῠ.

At oportet hoc notemus, re-memorationem non esse tempus transactum, quod in memoriam re-vocaret eventa dolentia, sed iam confecta et perfecta. Dido memoriam acutam patitur cum Aeneas fere apud eam adhuc sit. “Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, carpebat sommos rebus iam rite paratis”.

Itinere nondum incepto, heros, iam longinquus sed non omnino separatus ab ea quam amavit, vidit et audivit Mercurium dicentem:

“Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos …? (…) illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, variosque irarum concitat aestus. (…) Heia age, rumpe moras; varium et mutabile semper femina”.

Adyectivum patet grammatice non se referre ad feminam sed potius ad eius cor, quod sexus neuter est. Supra diximus Aristotelem motum semper perennem cor definire. Non est nisi philosophus Francogallus aetatis nostrae qui scribere in libro suo, cui titulus  est “De tempore et Altero” (Le temps et l’Autre), ausus est: “Quod feminae proprium est modus quo lucem fugit”.

Certissime non ut genus muliebre, non ut pars humanitatis hoc configuratur, sed potius quod ad structuram anthropologicam in se perceptam pertinet, id est ad sphaeram sentientem et appettentem, quae est typica generis masculini et feminini.

Philosophus ille, cui nomen est Levinas, et cuis fundamentum philosophicum est Alterius vultum in tuto ponere sub duplici genere (masculino et feminino), nempe in errorem saecularem cadere nequit. Ratio grammaticalis non est significatio anthropologica, aliter inscitia est, quia v.g. anima non est genus, sed potius structura stricto sensu anthropologica binaria.

Heros idem huic prospectui succumbit cum poeta dicit de eo non sese sponte Italiam sequi:  si is non se ipsum ducit, quis eum ducit nisi Fatum? Aeneas igitur intellectus passivus est, et cum amori Didonis subicitur, non intellectus agens est, sed anima irrationalis. Eodem modo, cum “quem (aiunt) subiisse umeris confectum aetate parentem”, intellectus agens in eo passivus est, ducitur quasi sarcina, quasi pondus. Cum non omnino heros ab ea separatus est, in illam (Didonem) memoria irrumpit: “(…) et arma viri, thalamo quae fixa reliquit impius, exuviasque omnis lectumque iugalem, quo perii …”.

Annam sororem adloquitur. Arma, videliciet ensis, eadem quam herois persona fiunt, repraesentatio igitur eius, memoria, praeteritum vix perfectum. Ut hanc (memoriam) eradicet, evellat, extorqueat, ad actus magicos libenter recurrit.

Sed antequam ad hanc artem se vertat, Dido causam doloris angorisque sui sorori explere vult: “Non licuit thalami expertem sine crimine vitam degerer, more ferae, talis nec tangere curas. Non servata fides cineri promissa Sychaeo”. Sychaeo  a Pygmalione necato, Dido sperat fore, ut in novum sponsum incidat, quia “ non ei licet vitam degere sine crimine”, id est sine unione sponsali. Amor igitur erga Aeneam non est passio, etsi non nascitur in intellectus sede. “ His dictis inpenso animum inflammavit amore spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem”. Amore consumpto, vel potius spe ei conexa deleta, praesentiam eius, herois, non fingit memoria, non imaginatione vocat ad se amantem, quod, sicut dicit Augustinus, instituere praeteritum significat; nam non in se habet imaginem eius, sed ante se et contra se, adeo ut necesse sit hoc in casu loqui de re-praesentatione, non modo fictivo et imaginativo, sed concreto et reali. Id est: cum arma eius videat, eum videt non imaginatione, sed appropinquatione, quasi eum tangat et adloquatur. Tempore interposito, praesentia labitur et imaginatio fit, quae numquam est fidelis.

Re-cordatio enim est coniunictio fragmentorum imaginatione conexorum. Unde mens (non intellectus) exinde agit et texit quod iam perditum est. Quo fit ut, motus

( phantasia) agatur retrorsum prae stabilitate quadam, quae est praesens, vel potius praesentia eius qui actum agit quoad se. At Dido non collocatur inter duo momenta temporis, quae, secundum Augustinum, tempus humanum instituunt: non magis ad anterius retroceditur, quam ad posterius proicitur. Cum sit tota praesentia, omnia fiunt contingentia, adeo ut re-praesentatio fiat praesentia sine tempore, contactus, ubi tangentia est sine intermissione appropinquatio, proximitas. At haec tangentia in ea, in Didone, statim mutatur in oppositionem: arma non possunt rursus edere in lucem amorem, sed contra odium. Praesentia, ut res tangibilis, ut instans irredux, in duas partes dividitur: eam amantem et eum qui eam prodit. At, etsi ea tota praesentia fit, unde temporis divisio eam non tangere iam potest, se impedire nequit, quominus amorem suum vix consumptum putet. Quia non vivit nunc amorem, sed vixi: hoc momento contra odium patitur. Amor suus actus perfectus considerandus est, ergo non potest in praesentia includi nisi actus consumptus.

At si actus iam consumptus, non ad instans incumbens pertinent, sed ad tempus vix praeteritum, ergo ad memoriam, quae fit re-cordatio. At non longinqua est separatio tempore ab actu vix consumpto, tametsi separatio semper aestimatur. Nam tempus instantibus struitur: ut praeteritum constituatur, necesse est, instante vix transacto, id praeteritum fiat, ergo memoria, etsi momentum, fragmentum est. Hac in condicione Didonem invenimus cum ad arma herois mente rapide currit. Aristoteles in Libro  3° Metaphysicae dicit: “  Ἀναγκη εῖναι τὶ το γιγνόμενον”,

Si ad statum Didonis hoc dictum referimus, non momentum prius, nec momentum posterius, id necesse est fieri, sed praesentia, quae est aliquid tangibile et concretum, etsi confecta momento vix praeterito (amore consumpto) et futuro imminente (actibus magicis per quos causanda herois mors erit).

Didonis tunc praesentia est aliquid, de quo non possumus tacere, nec quod irritum considerare licet. Denique sororem interpellat, ne memoriam abroget, sed ut amorem servet. “Inveni, germana, viam (gratare sorori), quae mihi reddat eum vel eo me solvat amantem”. Viam quaerit qua sibi amans restituatur vel ab eo solvatur”.

Et Dido sibi fere confitetur:

“(…) ultimus Aetiopum locus est (…) hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos (…)”.

Anna, Dido, sacerdos sunt imagines speculares, et altera ad alteram reducitur; si Circe est una, et ad se ipsam reducitur, absente vel praesente Odysseo, Dido vel Anna duplex sunt imago et in duas partes dividuntur: sacerdotem artium magicarum peritam et feminam passione ardentem. Sychaeo interfecto, Dido locum priscum fugit, sedem beatam relinquere cogitur. Si Sychaeus est intellectus activus (νοῦς), lux vero divina, anima sensitiva manet in unione pacifica cum intellectu (sponso in vita). Cum uterque separatur, anima appetitiva (erotica, secundum Platonicum Convivium) viribus et conaminibus suis cum eo iterum iterunque se iungere vult. Nam Dido manet sola et quaerit quomodo rursus ligamen interrumptum creare possit.

En, amor in passionem mutatur per vias non consuetas, quae Naturae secreta manifesta faciant. “Haec se carminibus promittit solvere mentis quas velit, ast aliis duras immittere curas, sistere aquam fluviis et vertere sideraretro; nocturnosque movet manis; mugire videbit sub pedibus terram et descendere montibus ornos”.

Didonis haec verba sunt aliunde accusationes quas iudices contra Apuleum proferunt, eum accusantes se velle potiones conficere vel ictus contra singulos inicere. Cui rei celeberrimus Narrator respondet, si ars magica inferior agitur a mente superstitiosa gentis ignorantis, artem vero magicam, quae appellatur theurgia, carminum recitationi nitentem, omnino aliam esse et a solis mentibus electis agi. Communionem cum diis actus theurgici carminibus instituunt, dum ars inferior contra homines intenditur.

Eandem artem inferiorem Circe contra Odysseum exercet, non secus quam adversus comites eius, qui in animalia mutantur. Scopus, dicit Apuleus in denfensione sua, verus Artis est in liberatione a vinculis materialibus consistit.

Neoplatonicus etenim Apuleus est. Iam Dido ad passionem reducta est, et Anna, imago eius specularis, hoc in crimine eam sustinet.

“Tu secreta pyram tecto interior sub auras erige …”.

Haec ruptura semantico-sonora Vergilii ingenii stigma poëtici est. Verbali in forma ,in versu collocata subsequenti, tragoediae exitus defigitur, maximae poëtae doctrinae gratia. Vis expressiva verumtamen apicem habet in verbo “erige”, iussu quo voluntas (voluptatem, ardorem, cupiditatem insanam inglobans) non aliud impedimentum cognoscit quam se ipsam. Sine intellectu, quid est vita hominum? Nam, affectibus plerumque, Spinoza dicit, homines ducuntur.

“(…) abolere nefandi cuncta viri monumenta iuvat monstratque sacerdos”.

Hac in fractura adnotatur potentia poëtica qua voluntas (sine intellectu) praeceps deicitur ad destructionem. Et verumtamen non tam destructionem, quam potius abolitionem herois praesentiae in claritate versus fractus ponit. Non igitur signa invisibilia, quae in memoria imprimuntur, sed monumenta, signa visibilia, quae oculi vident adhuc, delenda sunt, vel potius abolenda. Abolitio enim est negatio voluntatis, id est negatio per quam voluntas ab aliqua re se abstrahere vult. Hoc in casu negatio evenit per aliquorum signorum visibilium labefactionem, per quae, quod alterum recordationum receptaculum fieri et in alterum a se moveri et proicii censeatur, eaedem  (imagines)  inscienter plerumque transeunt.

Sed voluntate receptaculum alienum in possessionem versum invita negante, accipiens, id est qui receptionem invitus passus esset, eam recusat et se vertit ab ea ad aliam prospicionem, quuum signum quodcumque psychice confixum memoriam suscitaret, quod bene demonstrat memoriam fragmentis subsequentibus strui. Hoc sub aspectu Dido, signa visibilia (herois arma) delens, ipso facto personae imaginem destrui aestimat. At, memoria visibili amota, memoria invisibilis, psychice confixa, ut immaterialis, permanebit et ad aliud imagini personae conexum sine intermissione transibit. Adeo ut transitus de fragmento ad fragmentum non est consecutivus, sed reactivus, quia dependet ex instigationibus materialibus.

Res etenim quaeque potest suscitare recordationem eius et fragmentum quodque statim potest cum aliis coniungi. Vitam remanentem Dido turbabitur tormento imaginis frustra amotae. Quomodo eam fugere potest? Per conscientiae nullificationem. Per mortem voluntariam. Per negationem entis, quod est, cuius oblivio sensibus obsidentibus et fallacibus occultatur.

Omittamus libenter universum conceptuale et iconicum ad quod elementum naturale (focus) se refert: Dido monumenta herois destruere foco vult. Sed hoc elementum duplicem disparitionem inglobat: herois et sui ipsius. Cum enim Dido cogitet de morte amantis per contumaciam, eodem tempore statuit de morte sua. Mors eius (Didonis) fiet non per focum sed per ferrum. Signa visibilia contra eam reflectuntur (cfr. Plutarchum, De sero vindicta numinis).

 

CONCLUSIO

 

Lectoribus attentis methodus, quam applicavimus et secuti sumus in argumentatione nostra, nova non est. Inter tertium et quartum (et immo antea) fervor novus spiritalis doctos viros cepit qui, per viam Platonicam et Plotinianam, cuius principium fuit elevatio ex materia dura et transfiguratio mediante allegoria, ad scripta Antiquorum fundamentalia hanc transfigurationem allegoricam applicaverunt. Et cum physica (sicut viri hodierni solam considerant) a metaphysicis separare non possent, incipiendum ab αρχῇ eis erat cum materiam narrativam tractarent, videlicet maximi momenti. In eorum mente  αρχή  est  νοῠς,a quo omnia habent initium et inceptum, et quod omnem determinationem iubet. Determinatio, scilicet  facultas noetica prevalere necesse est, cum haec pugnat semper cum facultatibus vel inclinattionibus inferioribus.

Unde methodum anthropologicam appellavimus modum facta Aeneadica interpretandi. Non methodus hodierna, quae ad animal (quod non negamus partem esse secundum Aristotelem) hominis e reductione nascitur, sed methodus antiqua, quae potius integram et totam hominis visionem proponit et instituit, nobis eligenda est ut testimonia Antiquorum spiritalia fideliter, id est secundum naturam suam, interpretari possimus.

Ita, ubi interpretes fallaces visunt motus solum psychologicos (re-vocationem per mentem regredientem), nos videmus contra modos anthropologicos Platonice conceptos. Nam Vergilius, sicut  Homerus, non simplicem textum narrativum scripserunt, qui non dissimilis potest esse v.g. quam is quem fabricat Joyce et qui est nisi complexus psychologicus, insuper maxime involutus (quando textus antiquus immediate appropinquatione semper clarus est).

Si dum Aeneas prae comitibus, Sichaeus prae Didone, principium noeticum est, ista praesentatur sub hac declinatione: anima sensitiva, appetitiva, irascibili. Ex eo, si deducimus modum femininum aeternum, fallimur; si contra carpimus statum et momentum universale, id est mobile secundum genus humanum, condicionem humanam saecularem pingimus.

Ceterum, anima  esse desiderium, dicebat Aristoteles: hoc desiderium est privativum, quod ad infinitum proceditur sine pausa, quin autem pausa admittitur cum satisfactio momentanea interrumpere processum desiderativum videatur.

In sphaera noetica, principium desiderans fit inchoativum, non ad infinitum, quod fortuitum potest fieri, sed in circulo, quando principium se adspicit in se ipsum, cum ita fiat communio participativa. Hoc in casu desiderium non procedit inquietum, sed “retorquetur”  ad se per se in circulo communicativo.

Haec configuratio Procliana Didonis drama solvere potest, si solutio ponitur in hoc quadro metaphysico.

“Existentialiter – dicebat Nuntius Incardona, qui ut magister et philosophus in universitate Panormitana doctrinam philosophicam suam annis sexaginta et septuaginta XXimi saeculi profitebatur – id significat me cogi in circulum absolutum, ubi quod praeteritum est iam defixum est et quod futurum est praesenti, ut praeteriti capacem, adstringitur, praesenti, ut mei ipsius memorem” (apud Tempo e Idea Latine De tempore et Idea).

Separata a principio intellectuali, non potest non manere in hoc circulo aberranti.

Interpretatio, quam secuti sumus, non aliena est ab indole Antiquorum intellectuali, qui heroes, collocatos in narratione fabulosa, aestimaverunt ut prototypos itinerarium spiritale configurantes. Non longinqua a simili consideratione sunt facta et eventa mirabilia quae pertinent ad alios populos in sphaera autem Indo-europaea inclusos, quibus tribuuntur narrationes vastae et ingentes, tales Edda Scandinava vel Mahabharata Indorum. Aetate Media cyclus quidam, Arthurianus dictus, facta fabulosa Celtica miscet cum momentis non minus ingentibus religionis christianae: ibi milites (videlicet equites) sunt prototypi itinerarii spiritalis, cui nomen Questus tribuitur. His in narrationibus heros, ut figura vero singularis, ponitur vel poni cogitur  non ante inimicum, secundum dictamen biblicum, sed potius ante duplicem sui imaginem, quae dependet e modo quo videt se ipsum (instinctivum aut spiritalem). Haec figura femina est. Omnibus in narrationibus invenitur semper hic locus: pars masculina non iuxtat partem femininam sed utraque conectitur modo frontali et plerumque oppositivo. Si utraque non aequo pondere visitur, id est si utraque partes principes habet, sed   e contrario pars masculina figura princeps fit, hoc dependet ex indole narrationum bellicosa, ubi milites sunt semper generis masculini. Attamen in cyclo Arthuriano femina ad “feminam fatalem” non reducitur: iuxta hanc imaginem ponitur imago feminae spiritalis.

Ita equiti duae possibilitates eligendae sunt: imago fatalis aut spiritalis. Hic nos iuvat repetere, si modus allegoricus nos ducit ad transfigurationem narrationum, figuras humanas (seu femininam seu masculinam) esse aspectus non priores, sed signa ad ulteriores considerationes conficiendas. Lectura priore texti narrativi (poemata heroica) possunt intellegi secundum modum Freudianum: conflictus sexualis configurat quod re vera in subyecto imprimis manifestatur, passionibus moto sensualibus.

Hoc in casu partes dissimiles, saltem sensu anthropologico, non separandae, etsi in campo narrativo distinguuntur, sed in uno subyecto conglobandae sunt.

In summa inimicus pugnandus et debellandus non externus, sed internus est, et dependet e modo quo, formatione humana instituta, res considerantur ab interno, quia in res semper imagines nostras proicimus.

Non est qui non legat historiam Romanam sub aspectu interiore vel usque sicut theodiceam, per quam facta eventaque humana (Montesquieu) signa divina et virtutum exemplaria denotant, vel potius vicissitudines populi Romani singulares possunt fieri quadra rerum humanarum fere “repetitiva” (Montesquieu, Mommsen, Huizinga), quae, a vicissitudinibus populi Romani singularibus abstracta, tolluntur ad condiciones humanas universales signandas. Sed altera ex parte non desunt qui historiam Romanam in mythis legant et rebus humanis coniungant divinas res.

Vergilius, inclinis ad mythographiam, cum non tam tempus suum foveat (sub Augusti dominatu), quam se ad lecturam mythicam applicet, res conficit Aeneadicas. Nam Aeneas non est casus singularis, sed potius casus “fatalis”. Apud non paucos Antiquos Romanos doctos (1) viget vetus traditio: Saturnia tellus. Italia fuit “illo tempore” terra felix ubi Saturnus, deus primordialis, regnabat et cum hominibus vivebat. Stirps haec divina expanditur, migrat, unde Aeneas, qui epigonus, non vir singulus, est, non proficiscitur, sed redit, sicut Odysseus qui se vertit ad patriam notam et dilectam.

Anthropologice, Vergilius narrat iter Aeneadicum per maria ad novam patriam versum, ubi Penates servare summa cum pietate posset. At iter fortuitum estne? Nonne itinerarium certum est ad patriam cognitam non ab eo, qui est epigonus, sed ab ascendentibus migrantibus?

Si anthropologice, iter gressus incertus est, mythice iter reditus est ad Saturniam Tellurem, ubi heros eponimus Penates, i.c. cives priores huius terrae a deis dilectae, non ducit sed reducit. In initio tractationis diximus motum Odyssei ad patriam tutum esse et indubitabilem, contra motum Aeneae esse solum nostalgicum et desiderativum, quia secundum apparentiam destinationem suam ignorat. Nunc dicimus iter in Aeneae mente iam configuratum et definitum esse: si ergo distractiones Odyssei sunt momenta periculosa et viam rectam statutam turbantia, eodem modo oblectamenta amatoria Aeneae sunt deerrationes e voluntante priore et definita. Augusto favente, cuius dominatio collocatur sub rerum antiquorum signo, parentesi Caesariana iam transacta, Vergilius, vir sapientissimus, in Augusto videt Aeneam, qui redit ad veterem, immo priscam traditionem. Ergo celebratio, non narratio est rerum fictarum.

Praeterea, si Odyssea propriis verbis poema spiritale est et potest intellegi sicut textus moralis, Aeneis contra est imprimis poema nationale (natura et argumentatione proximum illius poetati quod appellatur  “Franciade” poetae Francogalli decimi sexti saeculi, cuius nomen est Ronsard), quod potest etiam esse legi sicut textus moralis.

Figurae femininae, sicut in narrationibus vetioribus non minus quam in recentioribus patet, sunt vires cogentes, attractivae, conservativae heroa plerumque impedientes. Odysseus et Aeneas vi potentissima trahuntur: prior patria historica, secundus patria originaria. Si heroes sunt vires dynamicae et mobiles, heroides contra stativae et passivae sunt: priores memoriam non habent, nisi ad acquirendum novum (quod manifestabitur per acta, sed iam in se inscriptum est); secundae solam memoriam praeteritam habent et actis eam instituentibus ligantur.

Penolopa servat, Circe seducit; Dido impedit; Calpurnia in ovo retinere conatur quod in exteriore Fatum destruere statuit: nam Caesar exorictur et finem decretum peraget.

Auusto regnante, et factis historicis iam memoria acquisitis, Vergilius, cum scriberet poema nationale, in Caesaris et Cleopatrae conubio vicissitudines amatorias Aeneae et Didonis videre nonne poterat?

Unde historia singularis fit historia universalis: non Dido, nec Cleopatra (etsi filium Caesaris parit non destinatum ad scaenam publicam) herois incessum signant. Et ita evenit in similibus narrationibus universalibus, usque ad cyclum Arthurianum, ubi in vasis sacri visione equites sibi persuasum habebant mulieres se ipsos comitari non posse. Non quia- oportet hoc repetamus – anthropologice sexus femininus alienus est a masculino, sed quia potius natura feminina – sicut vidimus – ad aliud specificum et definitum inclinatur. Quod non est defectus, sed virtus propria.

Nobis enim non obliviscendum est has figuras femininas narrativas esse semper potentias desiderantes, quae, quamvis sequuntur vel oppugnant heroa, in se constituuntur ut scilicet potentiae. Ita ut potentiae naturaliter dissimiles se in campo narrativo contendunt, quae sunt in summa centra semantico-significativa Naturam mundi instituentia.

 

 

Adnotatio (1)

 

Innumeri re vera sunt viri docti octongentesimi et nongentesimi saeculi (Camillus Ravioli, Cyrus Nispi-Landi, Aeneas Lanari, Guidus di Nardo, Evelinus Leonardo) qui, fodinis testimoniis litterarisque nitentes, Italiam non esse talem qualis est hodie affirmant. Temporibus remotissimis fuit cataclysmus qui complexum geographicum vastiorem Italiam includentem subvertit, adeo ut habitantes relinguere terram suam et ad alia loca migrare cogerentur.

Secundum Plinium, hic complexus similis erat quercus folio (vide librum qui inscribitur “Prima tellus. Sulle tracce dell’Italia Primegenia”. Roma 1998).

Johannes Teresi

 

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google photo

Stai commentando usando il tuo account Google. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...